Archivos del blog

miércoles, 11 de julio de 2012

Festividad San Benito Abad

Video 2011: Pontifice apud sepulchrum Sancti Benedicti

 

El Papa Benedicto inciensa la tumba de los hermanos Benito y Escolástica en Montecassino.

Oración a San Benito

O Gloriosissime cultor Dei, nomine et vita Benedicte, sanctissime Pater, et Dux Monachorum, conserva et adiuva nos tuis sanctissimis patrociniis in agone monasticae professionis certamen, ut gladio spiritali amputemus carnis, et spiritus inquinamenta, et ut sceptrum superbi exactoris nostra conversione superemus.
Pater sancte, ac Patrone inclyte obnixe etiam postulamus, quatenus omnibus horis ac momentis nostrae servitutis munus sempiternae Trinitati offerre digneris : ut quod nostra non exigunt merita, tua nobis gloriosa impetrent suffragia.
O Dux egregie, qui dira carnis incendia divini amoris igne superasti, te supplices rogamus ac petimus, ut misericordiam Dei incessanter pro nobis interpellas, quatenus cor nostrum et renes nostros igne Spiritus sancti exurat, tribuatque nobis concupiscentias carnis refraenare, passiones irae et invidiae edomare, nec non et cor nostrum exercitiis virtutum ornatum ipse visitando inhabitare dignetur: Qui in Trinitate cum Patre et Filio vivit, et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

No hay comentarios.:

Publicar un comentario