Archivos del blog

sábado, 14 de abril de 2012

Oremus pro Ecclesia Sancta Dei



 

 

Oremus, dilectissimi nobis, Deum pro Ecclesia sancta Dei: ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum: subiiciens ei principatus et potestates: detque nobis, quietam et tranquillam vitam degentibus, glorificare Deum Patrem omnipotentem.


Oremus. Flectamus genua.


Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia tua, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseverat. Per eumdem Dominum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.


Levate.


Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus: morbos auferat: famem depellat: aperiat carceres: vincula dissolvat: peregrinantibus reditum: infirmantibus sanitatem: navigantibus portum salutis indulgeat.


Oremus. Flectamus genua.


Omnipotens sempiterne Deus, maestrorum consolatio, laborantium fortitudo: perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium; ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse. Per Dominum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.


Levate.

No hay comentarios.:

Publicar un comentario